Apocalypsis B. Joannis*

Caput 22: Versus 17

Et spiritus,id est Trinitas, quae pro puritatis excellentia spiritus dicitur:Et spiritus et sponsa dicunt,etc. Hic etiam subdit testimonium Trinitatis et fidelium, quasi: Ideo debetis recipere, quia spiritus et sponsa, etc.Et qui sitit, veniat.Non tamen quilibet, sed ille tantum veniat, qui sitit: id est credere desiderat.Qui vult, accipiat aquam vitae gratis.Et non est labor, quia sola voluntas sufficit.
(* Traductions européennes)